- SENTENTIAE ferendae ritus
- SENTENTIAE ferendae ritusqualis olim apud Romanos fuerit in Senatu, dictum supra, in voce Senatusconsultum: qualis apud Graecos, in voce Quingenti. De Iudiciis addam hîc pauca: Causâ utrinque peroratâ, post Meridiem, ad ferendam Sententiam, ventum est: iuxta Leg. XII. Tabb. Post meridiem praesente ambobus litem addicito. Sed occasus suprema tempestas esto. Quod si itaque Iudices causam non intellexissent, dixerunt, Sibi non liquere, cicer. pro Caecinna. Si in causa nihil obscuritatis haberent, sententiam tulerunt. Et quidem in nonnullis causis, ut de libertate et ventre cognoscendo, pronuntiârunt, sibi videri hominem aut liberum aut ingenuum, aut servum, aut libertum, aut filium esse, aut non. Ulpian. ff. de liberali causa. In actione iniuriarum pronuntiârunt, aut iure fecisse videri aut non, Iustinian. tit. de Iniuris. In aliis causis alterum condemnabant, alterum absolvebant, dicendo: Condemno, aut ille debet: aut solve: aut redde, Macer ff. quae sentent. Addebantque Iudices, Si quid est mei iudicii, Cicer. de Finib. l. 2. Absolvendi vero formula fuit, Secundum illum litem do, Cicer. pro Q. Roscio. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.